Hľadaný výraz: Ex 27,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. 3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. 4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, 5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, 7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.

1

mail   print   facebook   twitter